Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 1
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/1/

IULII CAESARIS

VANINI

AMPHITHEATRUM

PROVIDENTIAE AETERNAE

ADVERSUS VETERES

PHILOSOPHOS

 

 

EXERCITATIO PRIMA

Probat Deum esse.

 

A motu, scribit Averroës, accipit

Philosophus cognitionem hanc:

Deus est. Perabsurde tamen, non

enim primi mobilis motor

Deus est. Siquidem primum movens finitum

est essentiae circumscriptione et finitum

potentia; comprehendi namque potest

intellectione ubi sit, atque ubi non sit. Praeterea,

ex eiusdem Averrois opinione, in tertio

De anima, ipsa Intelligentia, cuius vi primum

rotatur coelum, habet aliquid simile

materiae et aliquid simile formae. Deus autem

simplex est, ut idem testatur ibi, comm. 5.,

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES